Editiones PETRUS litteras maioris valoris subministrare vult, quae hominibus nunc temporis responsa ad quaestiones vitam, fidem et scientiam spectantes suppeditet. Ideo libros proponit, qui de religione, philosophia, theologia, historia, psychologia, paedagogia et sociologia tractant. Multos insuper libellos iuvenibus et pueris accomodatos edere satagit.

Editiones PETRUS homines ad vitam feliciorem et prosperiorem agendam adiuvare conantur. Viam caritatis, quae imprimis ad beatitudinem ducit, monstrant. Eloquia et enuntiationes sapientum, qui animi profunda noverunt, praesentant. Familias quoque promovere conantur, quippe quod eae hominibus optimum circumiectum constituant. Libros in lucem edunt, qui iuvare quemque volunt, ut melior et felicior evadat et omnia bona in circuitu suo animadvertat. Unusquisque bonus liber ad cultus et humanitatis patrimonium locupletandum aliquid confert.

Gratias omnibus ago, qui nostros libros emunt et legunt. Sine benevolorum lectorum opera nullae editiones durare et evolvi queunt. Solum vestro beneficio floremus. Ideo vobis maximas gratias debeo. Magni aestimo quoque illos, qui in processu productionis librorum sociam navant operam, nempe auctores, venditores, typographos et omnis generis cooperatores, aliosque anonymos, quorum nomina lectoribus ignota manent, nec in libris editis proferuntur, attamen sine eorum discreto, humili, studioso et assiduo labore hi libri numquam in publicum emitti possent. Eorum quoque grato animo mentionem facio.

Honorabiles et benevoli Lectores! Spero oblationem nostrae officinae editoriae PETRUS vobis placituram esse, respondebitque vestris expectationibus.

Libenter vestris consiliis et admonitionibus parebimus, quae nos adiuvabunt, ut nostrum opus in melius vertere possimus.

 
Dr Paulus Piotrowski
Editionum PETRUS praeses


 
 
Editorum Collegium:
  1. Paulus Piotrowski – Editionum PETRUS praeses
  2. Miroslaus Krzyszkowski – editor
  3. Reverendus Prof. Thomas Jelonek
  4. Magdalena Przetaczek – a secretis

Tłumaczenie tekstu: prof. St. Ziemiański SJ


Recommended websites:
https://www.youtube.com/c/PawełPiotrowski1